"Репка" на латыни:

40ef8286


Olim plantavit avus rapam. Crevit rapa grandissima. Incepit avus rapam trahere. Trahebat, trahebat, sed extrahere non potest.

Vocavit avus aviam. Inceperunt simul trahere.

Avus rapam, avia avum. Trahebant, trahebant, sed extrahere non possunt.

Vocavit avia neptem. Inceperunt simul trahere.

Avus rapam, avia avum, neptis aviam. Trahebant, trahebant, sed extrahere non possunt.

Vocavit neptis canem. Inceperunt simul trahere.

Avus rapam, avia avum, neptis aviam, canis neptem. Trahebant, trahebant, sed extrahere non possunt.

Vocavit canis cattam. Inceperunt simul trahere.

Avus rapam, avia avum, neptis aviam, canis neptem, catta canem. Trahebant, trahebant, sed extrahere non possunt.

Vocavit catta murem. Inceperunt simul trahere.

Avus rapam, avia avum, neptis aviam, canis neptem, catta canem, mus cattam. Trahebant, trahebant, extraxerunt rapam.